previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [53] quis enim putet aut1 celeritatem ingeni L. Bruto2 illi nobili- tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit3; qui4 potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum. [54] videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis5 ad tertium miliarium consedisset [p. 1016] eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit. [55] possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum6 a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium7, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit8 permagnum nondum lege Maenia lata. [56] licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena9 faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione10 nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi11 legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum. [57] dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum12 sit13 interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. [p. 1017]

1 aut secl. Piderit

2 ingenii aut eloquentiam Lambinus

3 texerit aut eloquentiam Schütz

4 qui G2: quae F: que O2 vetus: quem codd.

5 Anionis G2: Anienis O1G1: Aneonis codd.

6 inclinantem maluit Bake

7 M'. Lambinus: M. L et sic ubique

8 fuit vulg.: fuerit L

9 laena BH superscripta veste

10 et seditione secl. Ellendt

11 mihi sane nihil B1HM

12 Tarsumennum L; cf. Quint. i. 5, 13

13 tulerit... sit L: tulit... est Schütz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: